- ORBECCUM
- ORBECCUMvulgo ORBEC, memoratum Orderico Histor. l. 8. lcus est Galliae, situs in finibus lexoviorum, ad rivum Orbeccum, vulgo similiter Orbec at la Riviere d'Orbec appellatum, qui supra Noviomagum Lexoviorum caput in Tolcam esfluit. Nomen autem a re invenit: Scribit enim Bebelius, apud Freherum, Originum Palat. parte 1. Pagum deducendum videri a pach, vel bach, quod rivum Germanis notet, esseque proin plures villas iuxta rivum positas. Quod vero Germanis pach aut bach, idem Flandrensibus Beke, et Gallis Bec est. Quam ob causam Divaeus rerum Brabant. l. 1. c. 5. scribit, familiam nobilem apud Bruxellenses van Rodenbeke, a rivo rubro nomen invenisse, etc. Orbeccus igitur am nis dictus est, quod revera rivus verius quam amniculus sit, et Orbecco loco, quem alluit, nomen suum dedit. Sic Calidum Beccum Caudebec, i. e. Calidum rivum, dixêre, a rivulo ibi in Sequanam defluente: et Monasterium Beccense Bec, atque alia complura, in Normannia aliisque Galliae provinciis loca, quorum nomina in Bec desinunt, singula a rivo, cui apposita sunt, nomen accepêre. Omitto Orbacum supra dictum, et Resbacem in Meldis. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.